monumenta.ch > Beda Venerabilis > 4 > bnf17226.221 > sectio 5 > habCod.Guelf.81Weiss..189 > ad Corinthios I, 13 > sectio 17 > csg68.404 > habCod.Guelf.81Weiss..150 > sectio 16 > bnfGrec107.999 > bnfNAL1615.209 > csg248.192 > sectio 6 > bmv343.315 > 5 > csg75.840 > csg68.245 > csg914.268 > uwbM.p.th.f.69.39 > sectio 8 > sectio 9 > csg75.840 > 709 > sectio 1 > csg251.162 > habCod.Guelf.81Weiss..203 > sectio 1 > bsbClm6436.46 > uwbM.p.th.f.69.122 > habCod.Guelf.81Weiss..167 > bnf10439.137 r > csg250.356 > bnfGrec107.999 > csg914.249 > csg250.385 > bnfGrec107.999 > sectio 4 > sectio 10 > 12 > goeCod.110.96 > csg458.196 > bnf10439.15 r > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 7, 11
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et sancti quidem homines lux sunt recte vocati, dicente ad eos Domino: Vos estis lux mundi , et apostolo Paulo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino . Sed multum distat inter lucem quae illuminatur, et lucem quae illuminat; inter eos qui participatione verae lucis accipiunt ut luceant, et ipsam lucem perpetuam, quae non solum lucere in seipsa, sed et sua praesentia quoscunque attigerit, illustrare sufficit. Ad cuius comparationem verae lucis non tantum minimi quilibet electi, verum etiam ipse Ioannes, quo maior inter natos mulierum nemo surrexit, lux non esse asseritur, ut videlicet Christus non esse, quod putabatur, monstretur. Ille enim, ut scriptum est: Erat lucerna ardens et lucens . Ardens scilicet fide et dilectione, lucens verbo et actione. Gratiam vero lucis peccatoribus infundere solius est eius de quo dicitur: